monumenta.ch > Plinius > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 40
{XXIII} haec si torreatur aequa parte rubrica admixta, sandycem facit, quamquam animadverto Vergilium existimasse herbam id esse illo versu: Sponte sua sandyx pascentis vestiat agnos. pretium in libras dimidum eius quod sandaracae. nec sunt alii colores maioris ponderis. Inter facticios est et Syricum, quo minium sublini diximus. fit autem Sinopide et sandyce mixtis.